Hincmarus Remensis carmina 1

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


1.

Hanc aram domini genitricis honore dicatam

Cultor ubique suus decoravit episcopus Hincmar

Muneribus, gratis functus ha sede sacerdos,

Iam bene completis centenis octies annis,

5

Quadraginta Simul quinto volvente sub ipsis.

Cum iuvenis Karolus regeret diadema regni,

Hunc sibi pastorem poscentibus urbis alumpnis.

 

2.

Virgo Maria tenet hominem regemque deumque

Visceribus propriis natum de flamine sancto.

 

3.

Sancta dei genitrix et semper virgo Maria,

      Hincmarus praesul defero dona tibi.

Haec pia quae gessit, docuit nos Christus Iesus

      Editus ex utero, casta puella, tuo.

 

4.

Hac requiescit humo Tilpinus praesul honoris.

      Vivere cui Christus vita et obire fuit.

Hunc Remi populo martyr Dionysius almus

      Pastorem vigilem misit et esse patrem.

5

Quem pascens quadragenis ast amplius annis,

      Veste senectutis despoliatus abit,

Quartas cum Nonas mensis September haberet,

      Mortua quando fuit mors, sibi vita manet.

Et quoniam locus atque gradus hos iunxerat, Hincmar

10

      Huic fecit tumulum, composuit titulum.